monumenta.ch > Victricius > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 4, 6
Vos autem nostis illum, quia apud vos manet, et vobiscum est . Et alibi: Cum vos statuerint ante potestates huius mundi, nolite solliciti esse quid loquamini, Spiritus Patris vestri loquetur in vobis . In hac unitate venerabilium passionum vestrarum lumina confitemur. In Evangelio legimus, quia vos estis lumina mundi . Hoc in periculis, hoc in laetitia praedicamus. Prosit peccatoribus ista confessio, quia hoc obtinuit ille, qui petivit, sicut Dominus in Evangelio loquitur: Nam cum latro in patibulo pendens ab eo peteret ut sui meminisset, ait Salvator: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.